

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 35: Versus 3
Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel.Tradunt Hebraei arcam tempore Achaz de templo fuisse elatam, simulacris ab eo in templo missis, et in domum Sellum viri Oldae avunculi Jeremiae fuisse traductam. Non enim poterat esse simul cum simulacris.